- ARSAPH
- ARSAPHnomen quô, teste Plutarchô,Osiris vocabatur, levi commutatione ex Ioseph factum, ut placer iis, qui magnum illum Aegypti Συτάρχον et Aedilem, sub nomine Serapidis ac Osiridis, ab Aegyptiis cultum esse contendunt: moti tum Hieroglyphicis, quibus Osiris designabatur, scil. figurâ bovis seu vituli, notis Lunae et Solis insigniti, item iuvenis imberbis, cum modio et calatho in capi te: quae in Iosephum, eiusque boves et spicas aetatem et Astrologiae peritiam examussim cadunt, Vir Cl. ad Iustinum l. 36. c. 2. Vide hîc passim inprimis voce Serapis, ubi Bochartum aliud statuentem videbimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.